- POBOAM
- POBOAMfil. Solomonis, huic in regno Israelis successit, A. M. 3060. cuius cum avaritiam et crudelitatem Iudaei, quibus imperabat, ferre nullô modô possent, ab eo defecerunt ad Ieroboam, praeter 2. tribus, Iudae scil. et Beniamin, quae regni divisio in posteris etiam regibus duravit. Obiit, postquam a Sisaco quoque Aegypti Rege victus et omnibus thesauris exutus esset, A. M. 1076. regni 17. aetat. 58. Vide Historiam eius, 1. Regum c. 14. v. 21. s. 2. Paralip. 12. v. 13. s. adde Torniel. Salianique Chronol. Latine, dilatans populum, aut latitudo, vel platea populi, sive odor, vel odorans cum populo. Ioseph. l. 8. Τὸν τρόπον ἀλάζων ἀνὴρ καὶ ἀνόητος, καὶ διὰ τὸ μὴ προςέχειν τοῖς πατρώοις φίλοις, τὴν ἀρχὴν ἀπολέςας. Ideoque οὐκ ἄξιος τῆς ἀρχῆς Suidae dicitur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.